- ADULTERARE
- ADULTERAREmonetam, non idem cum adrodere, ut visum supra.Multis vero modis monetam adulterabant olim hodieque Monetarii, aut miscendo et adulterando inter se metalla, ut aurum argentô, argentum aere, aes plumbô: aut adulterinam monetam clam exercendo, ut sub Constantino fecisse,testis est lex 2. Cod. Theodos. de falsa mon. aut secernendo separandoqueinetalla, ut argentum ab aere, quemadmodum Monerarii quidam sub eodem Constantino Fecerunt, ut indicat l. 6. tit. eod. his verbis: Comperimus nonnullos Flaturarios maiorinam pecumam non minus criminose, quam crebre, separatô argentô ab aere purgare. Maiorinae enim illae pecuniae argentô aere mixtô flabantur. Flaturarii autem argentum separabant, et aes solum in figuranda moneta exhibebant, in quo non mediocre compendium faciebant Monetarii; quae separatio vulgo stdgnatio dicta est, teste Isidorô in Gloss. ubi legimus, stagenare, metalia secernere. Ipsa vero adulterina pecunia et falsâ cusione formata, paracharaxima dicitur Casiano et paracharaximi nummi, vide infra. Quonam autem horum modorum vitiata fuerit pecunia, sub Aureliano Imperatore incertum; certe fuit sub eo Monetariorum bellum, Felicissimo rationali auctore; quod acerrinie severissimeque compescuit, septem tamen milibus suorum militum intermtis, apud Flav. Vopisc. c. 38. ad quem vide Notas Casauboni et Salmasii, ut et aliquid, uti infia de Plumbea Selibra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.